Page images
PDF
EPUB

SATIRA X.

Lucili, quam sis mendosus, teste Catone,
Defensore tuo, pervincam, qui male factos
Emendare parat versus; hoc lenius ille,
Est quo vir melior, longe subtilior illo,
Qui multum puer et loris et funibus udis
Exhortatus, ut esset opem qui ferre poetis
Antiquis posset contra fastidia nostra,

5

Grammaticorum equitum doctissimus. Ut redeam illuc :
Nempe incomposito dixi pede currere versus
Lucili. Quis tam Lucili fautor inepte est,

Ut non hoc fateatur? At idem, quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.

Nec tamen hoc tribuens, dederim quoque cetera; nam sic 5

Et Laberi mimos, ut pulchra poëmata, mirer.

Ergo non satis est, risu diducere rictum

Auditoris ; et est quaedam tamen hic quoque virtus:Est brevitate opus, ut currat sententia, neu se

Impediat verbis lassas onerantibus aures;

Et sermone opus est modo tristi, saepe jocoso,
Defendente vicem modo rhetoris atque poëtae,
Interdum urbani, parcentis viribus atque
Extenuantis eas consulto. Ridiculum acri
Fortius et melius magnas plerumque secat res.
Illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,
Hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher
Hermogenes unquam legit, neque simius iste,
Nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.—
At magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis
Miscuit. O seri studiorum! quine putetis
Difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti

10

15

20

Contigit?--At sermo, lingua concinnus utraque,
Suavior, ut Chio nota si commixta Falerni est.-
Cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum 25
Dura tibi peragenda rei sit causa Petillî?
Scilicet oblitus patriaeque patrisque, Latine
Cum Pedius causas exsudet Poplicola atque
Corvinus, patriis intermiscere petita

Verba foris malis, Canusini more bilinguis?
Atqui ego cum Graecos facerem, natus mare citra,
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus,

Post mediam noctem visus, cum somnia vera:
In silvam non ligna feras insanius, ac si
Magnas Graecorum malis implere catervas.
Turgidus Alpinus jugulat dum Memnona, dumque
Defingit Rheni luteum caput, haec ego ludo,
Quae neque in aede sonent certantia, judice Tarpa,
Nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
Arguta meretrice potes Davoque Chremeta
Eludente senem comis garrire libellos,

Unus vivorum, Fundani; Pollio regum

[ocr errors]

Facta canit, pede ter percusso; forte epos acer,
Ut nemo, Varius ducit; molle atque facetum
Virgilio annuerunt gaudentes rure Camenae.
Hoc erat, experto frustra Varrone Atacino

30

35

40

45

50

Atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem,
Inventore minor; neque ego illi detrahere ausim
Haerentem capiti cum multa laude coronam.
At dixi, fluere hunc lutulentum, saepe ferentem
Plura quidem tollenda relinquendis.-Age, quaeso,
Tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
Nil comis tragici mutat Lucilius Atti,

S. x. 27. patrisque Latini.

31. Atque, Orellius. 45. annuerant; annuerint.

37. Diffingit.

Non ridet versus Enui gravitate minores,
Cum de se loquitur, non ut majore reprensis?
Quid vetat et nosmet Lucili scripta legentes
Quaerere, num illius, num rerum dura negarit
Versiculos natura magis factos et euntes
Mollius, ac si quis, pedibus quid claudere senis,
Hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos
Ante tibum versus, totidem coenatus; Etrusci
Quale fuit Cassi rapido ferventius amni
Ingenium, capsis quem fama est esse librisque
Ambustum propriis. Fuerit Lucilius, inquam,
Comis et urbanus, fuerit limatior idem,

Quam rudis et Graecis intacti carminis auctor,
Quamque poetarum seniorum turba; sed ille,
Si foret hoc nostrum fato dilatus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint,
Scripturus; neque, te ut miretur turba, labores,
Contentus paucis lectoribus. An tua demens
Vilibus in ludis dictari carmina malis?

55

60

65

70

75

Non ego; nam satis est, equitem mihi plaudere, ut audax, Contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.

Men' moveat cimex Pantilius, aut cruciet, quod

Vellicet absentem Demetrius, aut quod ineptus

Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
Plotius et Varius, Maecenas Virgiliusque,

Valgius, et probet haec Octavius optimus, atque
Fuscus, et haec utinam Viscorum laudet uterque !
Ambitione relegata, te dicere possum,

Pollio, te, Messala, tuo cum fratre, simulque

68. delatus; dilapsus; delapsus.

78. crucier.

80

85

Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni,
Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque,
Arridere velim, doliturus, si placeant spe
Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli,
Discipularum inter jubeo plorare cathedras.
I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.

86. Bibulo, Orellius. 88. sint.

90

[graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid
Composui, pars esse putat similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

10

Quid faciam, praescribe.-Quiescas.-Ne faciam, inquis, 5
Omnino versus ?-Aio.-Peream male, si non
Optimum erat: verum nequeo dormire.-Ter uncti
Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,
Irriguumque mero sub noctem corpus habento.
Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude
Caesaris invicti res dicere, multa laborum
Praemia laturus.-Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.—

15

S. i. 1. videar. 2. intendere. 10. capit. 15. describit; describet.

« PreviousContinue »