: perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror, quum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera liberorum meorum fuerint; tamen paucis, quæso, sinatis me cum publica felicitate comparare eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam. Profectus ex Italia, classem a Brundisio sole orto solvi; nona diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. Inde quinto die Delphis Apollini pro me, exercitibusque, et classibus lustrandis sacrificavi. A Delphis quinto die in castra perveni ubi exercitu accepto, mutatis quibusdam, quæ magna impedimenta victoriæ erant, progressus inde, quia inexpugnabilia castra hostium erant, neque cogi pugnare poterat rex, inter præsidia ejus saltum ad Petram evasi, et, ad pugnam rege coacto, acie vici: Macedoniam in potestatem populi Romani redegi, et, quod bellum per quadriennium quattuor ante me consules ita gesserunt, ut semper successori traderent gravius, id ego quindecim diebus perfeci. Aliarum deinde secundarum rerum velut pro ventus secutus. Civitates omnes Macedoniæ se dediderunt; gaza regia in potestatem venit; rex ipse, tradentibus prope ipsis diis, in templo Samothracum cum liberis est captus. Mihi quoque ipsi nimia jam fortuna mea videri, eoque suspecta esse. Maris pericula timere cœpi, in tanta pecunia regia in Italiam trajicienda, et victore exercitu transportando. Postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt, neque erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, quum ex summo retro volvi fortuna consuesset, mutationem ejus domus mea potius, quam respublica, sentiret. Itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni calamitate spero; quod triumphus meus, velut ad ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum est interpositus. Et, quum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos, captivus ipse, duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet: ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii curru in [Capitolium, ad alterum] ex Capitolio prope jam exspirantem veni: neque ex tanta stirpe liberum superest, qui L. Æmilii Paulli nomen ferat. Duos enim, tanquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos, Cornelia et Fabia gens habent: Paulli in domo, præter senem, nemo superest. Sed hanc cladem domus meæ vestra felicitas et secunda fortuna publica consolatur. Livius. Ex. 241. Gloria militaris vanitas. Bellorum exuviæ, truncis affixa tropæis Rursus ad Æthiopum populos, altosque Elephantos. Transilit. Opposuit natura Alpemque nivemque : Jam tenet Italiam; tamen ultra pergere tendit; Actum,' inquit, 'nihil est, nisi Poeno milite portas Frangimus, et media vexillum pono Saburra.' O qualis facies, et quali digna tabella, Cum Gætula ducem portaret bellua luscum! Finem animæ, quæ res humanas miscuit olim, Unus Pellæo juveni non sufficit orbis : Ut Gyari clausus scopulis, parvaque Seripho. Prandente, et madidis cantat quæ Sostratus alis. In Corum atque Eurum solitus sævire flagellis, Ex. 242. Germanici ad milites rebelles Oratio. Juvenalis. Non mihi uxor aut filius patre et republica cariores sunt : sed illum quidem sua majestas, imperium Romanum ceteri exercitus defendent: conjugem et liberos meos, quos pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a furentibus submoveo: ut, quidquid istuc sceleris imminet, meo tantum sanguine pietur; neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus, nocentiores vos faciat. Quid enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod nomen huic coetui dabo? militesne appellem ? qui filium imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis. An cives? quibus tam projecta senatus auctoritas: hostium quoque jus, et sacra legationis, et fas gentium rupistis. Divus Julius seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando, qui sacramentum ejus detrectabant. Divus Augustus vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos, ut nondum eosdem, ita ex illis ortos, si Hispaniæ Syriæve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. Primane et vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot præliorum socia, tot præmiis aucta, egregiam duci vestro gratiam refertis hunc ego nuntium patri, læta omnia aliis e provinciis audienti, feram ipsius tirones, ipsius veteranos, non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici centuriones, ejici tribunos, includi legatos: infecta sanguine castra, flumina meque precariam animam inter infensos trahere? 'Cur enim, primo concionis die, ferrum illud, quod pectori meo infigere parabam, detraxistis ? O improvidi amici! melius et amantius ille, qui gladium offerebat: cecidissem certe, nondum tot flagitiorum exercitui meo conscius legissetis ducem, qui meam quidem mortem impunitam sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. Neque enim Dii sinant, ut Belgarum, quamquam offerentium, decus istud et claritudo sit, subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniæ populos. Tua, dive Auguste, cœlo recepta mens; Vos tua, pater Druse, imago, tui memoria, iisdem istis cum militibus, quos jam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam, irasque civiles in exitium hostibus vertant. quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi conjugem ac filium redditis, discedite a contactu, ac dividite turbidos: id stabile ad pœnitentiam, id fidei vinculum erit.' Ex. 243. Mors omnibus communis. Hoc etiam tibi Tute interdum dicere possis : Tacitus. Ille quoque Ipse, viam qui quondam per mare magnum Si possent Homines, proinde ac sentire videntur, Lucretius. Ex. 244. FRENCH EXTRACTS. Abou-Zeid-Ben-Adhem et l'Ange. Abou-Zeid-Ben-Adhem, (sa tribu se prolonge !) Adhem de demander: 'Mon nom est-il du nombre ?' Ex. 245. Ce qu'on n'oublie pas. Chatelain. 'Grand Capitaine, eh! bien ? te voilà vieux et seul, Car le vide se fait à l'entour des vieillesses; Mais ton esprit, peuplé de tes jeunes prouesses, De drapeaux en drapeaux se distrait du linceul. L'espérance aux vieillards sourit... dans leur mémoire!... 'Je ne m'en souviens pas; je me souviens d'un jour Où j'étais, pauvre enfant, dans mon lit, tout malade; Ma grande sœur me vint chanter une ballade Si douce, que le mal s'adoucit à son tour.' |